monumenta.ch > Gregorius Turonensis > . . .
>>> Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 4, I.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 4, . . .
1 Omnis qui se terrenae materiae corpus ferre cognoscit, cogitare debet, ne in his devolvatur quae terrena et carnis huius amica esse noscuntur; quia iuxta apostolum Paulum: Manifesta sunt opera carnis (Gal. V, 19), plena immunditia et iniquitate, pollutumque et fetidum hominem qui ea sectatus fuerit reddunt, atque ad extremum fletibus deputant sempiternis.2 Fructus autem Spiritus est omne quod in Deo pollet ac nitet, quod in hoc saeculo, mortificata carne, animam exsultare facit, in futuro autem gaudiis donat aeternis.3 Unde nos qui nunc sumus in corpore positi, aspicere debemus quae operatus est Deus in sanctis suis, in quibus, tanquam in [Ed., intra] splendidum candidumque ac levigatum meritis tabernaculum, diversisque virtutum floribus adornatum, residens, extensa dexterae maiestate, dignatus est per eos miseratione propria perficere quae petiissent, sicut nunc per beatum Quintianum, de quo sermo futurus est, mentis nobilis generositate fulgidum, iustitiae opus plerumque complevit.4 Ergo non nos more pecorum carnis sectatio ad terrena submergat ac deprimat, sed potius sanctorum exemplis illecti, prudenter intelligentes quae Dei sunt, spiritalis nos opera ad coelestia ac sempiterna sustollat; neque in nobis mens ab impudicis actionibus victa luxuriet, sed, aeternitatis pro meritis vindicans solium, victrix sapientia regnet.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.23 bnf1712.122 bnf2204.131
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik