monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 3, . . . <<<
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 3, I.
1 Igitur Abraham iste super Euphratis fluvii littus exortus est (An. 480, 15 Iun.), ubi in Dei opere proficiens ad visitandos eremitas, adire Aegypti solitudines concupivit.2 Quod iter dum tereret, a paganis comprehensus, et multis pro Christi nomine affectus verberibus, in vincula coniicitur; in quibus per quinque annos exsultans, angelo solvente, laxatur.3 Occidentalem quoque plagam visitare cupiens, Arvernis advenit, ibique ad basilicam sancti Cyrici monasterium collocavit.4 Erat enim mirae virtutis, fugator daemonum, illuminatorque caecorum, aliorum quoque morborum potentissimus medicator.5 Igitur cum festivitas supradictae basilicae advenisset, praepositum vocat, ut vasa vino plena ad reficiendum populum qui solemnitati aderat, in atrio ex more componeret.6 Causatur monachus dicens: Ecce episcopum cum duce et civibus invitatum habes, et vix nobis supersunt quatuor vini amphorae; unde omnia ista complebis? Et ille: Aperite mihi, inquit, penum.7 Quo aperto, ingressus est: et dans orationem, quasi novus Elias, elevatis ad coelum manibus, infusis fletu luminibus, ait: Ne deficiat, quaeso, Domine, de hoc vasculo vinum, donec cunctis ministretur in abundantia.8 Et irruente in se Spiritu sancto, ait: Haec dicit Dominus (III Reg. XVII, 14): Non deficiet vinum de vase, sed omnibus petentibus affatim tribuetur, et abundabit.9 Verumtamen ad verbum et hilaritatem dispensationis illius cuncto populo in abundantia ministratum est, et superfuit.10 Sed quia strenuitas praepositi prius mensuraverat vasculum quinquagenarium, et repererat quatuor palmorum mensuram, cernens quae acta fuerant, in crastino iterum mensurans, tantum reperit in vase, quantum in eo praecedente reliquerat die.11 Ex hoc Sancti virtus in populis declarata est, in quo monasterio plenus dierum obiit, ibique cum honore sepultus est.12 Erat enim eo tempore sanctus Sidonius episcopus, et Victorius dux, qui super septem civitates principatum, Eoricho Gothorum rege indulgente, susceperat.13 Huius vero sancti epitaphium beatus Sidonius scripsit, in quo aliqua de his quae locutus sum est praefatus.14 Ad huius enim beati Abrahae sepulcrum plerumque frigoritici decubantes medicinae coelestis praesidio sublevantur.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.21 bnf1712.121 bnf2204.131
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik