monumenta.ch > Gregorius Turonensis > . . .
>>> Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 3, I.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 3, . . .
1 Nulli Catholicorum esse occultum reor quod Dominus ait in Evangelio: Amen dico vobis, si habueritis fidem integram, et non haesitaveritis, si dixeritis huic monti: Transfer te; et transferet se, et omnia quaecumque petieritis in nomine meo, credite quia accipietis, et venient vobis (Matth. XXI, 21; Marc. XI, 23).2 Ergo non erit dubium quin sancti obtinere possint a Domino quod petierint, quia in eo fidei fundamine positi, nullis haesitationum fluctibus vacillantur: pro qua fide non solum infra patriae terminum propriae, dum coelestem vitam agere cupiunt, exsules facti sunt, sed etiam transmarina ac peregrina petierunt loca, ut ei cui se devoverant plus placerent.3 Sicut nunc beatus Abraham abbas, qui post multas tentationes saeculi, fines est territorii ingressus Arverni.4 Qui non immerito Abrahae illi comparatur seni pro magnitudine fidei, cui quondam dixerat Deus: Exi de terra tua et de cognatione tua, et vade in terram quam monstravero tibi (Gen. XII, 1).5 Reliquit autem hic non solum terram propriam, sed etiam illam veteris hominis actionem, et induit novum hominem, qui secundum Deum formatus est in iustitia, sanctitate et veritate.6 Ideoque cum se perfectum in Dei opere cerneret, non fuit dubius in fide petere quod per vitam sanctam confisus est obtinere: per quem opifex coeli, maris ac terrae, parva quidem numero, sed admiranda miracula operari dignatus est.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.21 bnf1712.121 bnf2204.130
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik