monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 5
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 2, IV. <<<    

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 2, V.

1 Multa quidem et alia de hoc sancto miracula sunt relata, quae scribere longum putavi, haec aestimans fidei perfectae sufficere quae dicta sunt, quia cui pauca non sufficiunt, plura non proderunt.2 Nam ad huius tumulum caeci illuminantur, daemones effugantur, surdi auditum et claudi recipiunt gressum, praestante Domino nostro Iesu Christo, qui credentibus repromisit a se petita sine ambiguitate largiri.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.20 bnf1712.121 bnf2204.130

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik