monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 4
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 2, III. <<< >>> V.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 2, IV.
1 [Puer erat parvulus quasi mensium decem, qui, ut res veritatis edocuit, ipsius Beati abnepos habebatur; gravissimi incommodi accessu afficiebatur.2 Flebat autem illius genitrix non minus obitum parvuli, quam quod non fuerat adhuc divino delibutus sacramento.3 Denique consilio habito, beati Confessoris adiit tumulum, exponit in pavimento aegrotum, qui nihil aliter quam solo spiritu palpitabat; atque in vigiliis obsecrationibusque coram sepulcro Antistitis excubat.4 Cumque plausum ales ille lucis nuntius [Id est, gallus], repercussis alis, altius protulisset, puer, qui valde exanimis proiectus fuerat, convaluit; et gaudia cordis, risu praecedente, patefaciens, aperto divinitus ore, evocat matrem, dicens: Accede huc.5 At illa cum tremore et gaudio accedens, quae nunquam adhuc filii vocem audierat, stupens: Quid vis, inquit, dulcissime nate? Qui ait: Curre quantocius, atque aquarum mihi pocula defer.6 At illa persistens immobilis usque ad adventum lucis in oratione, gratias agens sancto Antistiti, sobolemque devovens, abscessit ad domum; porrectaque aqua, hausit infans; atque omni infirmitatis nexu absolutus, ad plenum convaluit.7 Deinde ad pristinos infantiae vagitus rediens, loqui ultra non potuit, nisi cum ad illam aetatis seriem, in qua infantium lingua ad loquendum laxari solet, educatus accessit.8 Sed nec illud silere arbitror, quod quodam tempore, quo clibanus ad coquendas calces basilicae ipsius succenderetur, actum est.9 Iugum igitur quod os fornacis validissime confirmabat, dormientibus cum ipso loci abbate qui aderant, est effractum.10 Quo facto astitit presbytero repente per visum quasi sacerdos dicens: Festina velociter, et excita dormientes, ne eos futurae ruinae casus anticipet.11 Iam enim paratum est iugum, quod totam molem lapidum sustinet, cum ipso igne corruere.12 Ille vero expergefactus, amotis ab ore fornacis omnibus, cecidit ab utraque parte acervus lapidum aggregatus, nullum de astantibus laedens.13 Quod non sine Antistitis intercessione praestitum reor.14 Tunc presbyter memoratus, oratione facta ad sepulcrum Sancti, reparatis iugis, lapidibusque relatis, in clibano opus coeptum, Antistite opitulante, peregit.15 Huius confessoris beatum corpus ab antiquis in crypta sepultum fuit: sed quia arctum erat aedificium, ac difficilem habebat ingressum, sanctus Avitus pontifex urbis, constructa in circuitu miri operis absida, beatos inquisivit artus, reperitque in capsa tabulis formata ligneis, et iuxta morem sarcophago clausit.16 In hoc loco et meritis et nomine Iustus requiescit, qui fuisse huius gloriosi pontificis fertur archidiaconus.]
Gregorius Turonensis HOME
bav865.20 bnf1712.121 bnf2204.130