monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 2, II. <<<     >>> IV.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 2, III.

1 De reliquiis vero eius haec ipse praefatus scriptor, ut actum est, propria contemplatione prospexit.2 Dedicaverat igitur oratorium (Vid. lib. de Gloria conf., cap. 20) infra domum ecclesiasticam urbis Turonicae in primo sacerdotii sui anno, in quo cum reliquorum sanctorum pignoribus huius antistitis reliquias collocavit.3 Post multos vero dedicationis dies admonitus est ab abbate ut reliquias quas in altari ipso locaverat visitaret, ne ab humore novi aedificii humectatae, aliquid in his putredinis insideret.4 Quas cum requirens reperisset infectas, ablatas ex altari contra ignem siccare coepit.5 Verum ubi ligaturas illas sigillatim composuit, ventum est ad reliquias beati Illidii episcopi.6 Denique tenens easdem contra ignem, filum quo ligatae erant, quia erat valde prolixum, super ardentes decidit prunas, et tanquam aeneum aut ferreum ab ardore ignis incanduit.7 Illo quoque parvi pendente quid filum fieret fieret quo sanctae reliquiae ligarentur, aestimans ipsum iam in favillam fuisse resolutum, comperit adhuc integrum et incorruptum, quippe quod vinculum et ligamen paulo ante fuisset huius gloriosi pontificis.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.20 bnf1712.121 bnf2204.130