monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 2, I. <<< >>> III.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 2, II.
1 Et forsitan, ut plerumque homines murmurare soliti sunt, quispiam garrulatur, dicens: Non potest hic haberi inter sanctos pro unius tantum operatione miraculi.2 Nam si perpenditur illud quod Dominus ait in Evangelio: Multi mihi dicent in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo daemonia eiecimus, virtutesque multas fecimus? et [Bell., et non] respondebo eis dicens, quia non novi vos (Matth. VII, 22, 23), profecto intelliget quod magis proficit ad laudem virtus egressa de tumulo, quam ea quae quisquam vivens gessit in mundo: quia illa labem habere potuerunt per assidua mundanae occupationis impedimenta, haec vero omni labe ad liquidum caruerunt.3 Ergo quia illa, ut credimus, quae sanctus Illidius ante hoc tempus operatus est, oblivioni data sunt, nec ad nostram notitiam pervenerunt, ea quae propriis inspeximus oculis, expertique sumus, vel quae a fidelibus agnita cognovimus, declaramus.4 Tempore quo Gallus episcopus Arvernam regebat ecclesiam (Vid. infra, cap. 6), horum scriptor in adolescentia degens graviter aegrotabat, et ab eo plerumque dilectione unica visitabatur, eo quod patruus eius esset; erat enim valetudo cum nimia stomachi pituita ac febre valida.5 Interea advenit parvulo desiderium, et, credo, inspirante Deo, ut ad beati Illidii basilicam deportaretur; illatusque manibus puerorum ad eius tumulum, fusa oratione cum lacrymis, leviorem se sensit esse quam cum venerat; reversusque ad domum, iterum a febre corripitur.6 Quadam vero die cum gravius agere coepisset, eumque febris asperior solito aggravaret, et utrum evaderet dubia sub sorte iaceret, accedens genitrix eius ait ad eum: Moestum hodie, dulcis nate, sum habitura diem, cum te talis attinet febris.7 Et ille: Nihil, inquit, prorsus, obsecro, contristeris, sed ad sepulcrum me remitte beati Illidii pontificis.8 Credo enim, et fides mea est, quod virtus eius, et tibi laetitiam, et mihi tribuet sospitatem.9 Tunc Sancti deportatus ad tumulum, orationem ad Dominum fudit, spondens prostratus sponte, si eum obtentu Antistitis sui Dominus ab hoc contagio liberaret, clericum se futurum; nec prorsus moraretur, si deprecatio obtineret effectum.10 Haec effatus sensit protinus discedere febrem, vocatoque puero, domum se reportari deposcit.11 Cumque in recubitu ubi tunc epulabantur fuisset illatus, erumpente a naribus sanguinis copia, febris simul cruorque defluxit.12 Quod meritis beati Confessoris praestitum habetur probatum.13 Sed et nuper Venerandi comitis servus, cum in diuturna caecitate resideret, celebratis vigiliis, sanus abscessit.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.18 bnf1712.120 bnf2204.130
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik