monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 2, . . . <<< >>> II.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 2, I.
1 Sanctus igitur Illidius cum perfectae vitae sanctitate polleret (An. 385, 5 Iun.), ac diversarum in se gratiarum charismata largiente Domino congessisset, illud quod adhuc sanctitatis culmini deerat, Deo inspirante ac populo eligente promuerit, ut sacerdos Arvernae ecclesiae, et dominicarum ovium pastor eligeretur.2 Cuius sanctitatis fama dum per diversos gratiarum evehitur ascensus, non solum ipsos Arverni territorii terminos, verum etiam vicinarum urbium fines adivit.3 Unde factum est ut haec gloria Treverici imperatoris aures attingeret, cuius filia cum a spiritu immundo correpta graviter vexaretur, et non inveniretur a quo posset erui, beatum Illidium fama detexit: et dicto citius ab imperatore directi pueri, sanctum senem in antedicta repertum urbe potestati regiae celeriter repraesentant.4 At ille venerabiliter exceptum de exitu infelicis conqueritur filiae.5 Ille vero confisus in Domino in oratione prosternitur, nocteque cum sacris hymnis canticisque spiritalibus ducta, immissis in os puellae digitis, nequam spiritum a corpore abegit obsessae.6 Quod miraculum imperator cernens, immensos auri argentique cumulos sancto offert sacerdoti.7 Quod ille exsecrans ac refutans, hoc obtinuit ut Arverna civitas, quae tributa in specie triticea ac vinaria dependebat, in auro dissolveret, quia cum gravi labore penui inferebantur imperiali.8 Sanctus vero, ut aiunt, impleto vitae praesentis tempore, in ipso itineris curriculo migravit ad Christum, a suisque delatus, in urbe sua sepultus est.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.17 bnf1712.120 bnf2204.129
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik