monumenta.ch > Gregorius Turonensis > . . .
>>> Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 2, I.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 2, . . .
1 Inter reliqua vitae perpetuae semina, quae coelestis Sator ex illo divinitatis fonte mentis incultae arvum vel irrigavit institutione, vel dogmate fecundavit, ait: Omnis qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus (Matth. X, 38).2 Et alibi: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.3 Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam (Ioan. XII, 24, 25).4 Sed ille nihilominus vas electionis beatus Paulus apostolus, dicit: Semper mortificationem Christi in corpore vestro circumferentes, ut et vita Iesu manifestetur in corde [Mss. duo, corpore] vestro mortali (II Cor. IV, 10).5 Ergo Confessores Christi, quos tempus persecutionis ad martyrium non lacessivit, ipsi sibi persecutores effecti, modo ut digni Deo haberentur, diversas abstinentiae cruces adhibuerunt; et ut mortificatis membris soli illi viverent, de quo idem Apostolus dixit: Iam non vivo ego, vivit autem in me Christus (Gal. II, 20); et alibi, allegans illud psalmi quadragesimi tertii: Propter te mortificamur tota die: aestimati sumus, sicut oves occisionis (Rom. VIII, 36).6 Aspiciebant enim per illos mentis internae oculos Dominum coelorum descendisse ad terras, non abiectum ad humilitatem, sed humiliatum misericorditer ad mundi redemptionem: aspiciebant pendentem in patibulo, non deitatis gloriam, sed assumpti corporis hostiam mundam, de qua Ioannes paulo ante praedixerat: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata huius mundi (Ioan. I, 29).7 Habebant in se et clavorum affixionem, cum a timore eius confixi, atque a iudiciis divinis exterriti, nihil indignum eius omnipotentiae in corporis sui habitatione gerebant, iuxta illud quod psalmo centesimo decimo octavo scriptum est: Confige timore tuo carnes meas; a iudiciis enim tuis timui (Psal. CXVIII, 120).8 Fulgebat in his et illud resurrectionis lumen insigne, quo angelus refulsit, dum revolvit lapidem monumenti, de quo Marci decimo sexto: Et introeuntes in monumentum, viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt (Marc. XVI, 5).9 Quo et Iesus splenduit sub illa ostiorum obseratorum inclusione, cum improvisus in medio apostolici senatus astitit comitatu: quos idem Dominus eosdem verbis vitae imbuens coelesti est evectus in arce.10 Inter quos et beatus confessor Illidius ita haec omnia in cordis sui tabernaculo collocavit, ut et ipse quoque templum sancti Spiritus effici mereretur: de cuius vita aliqua scripturus, veniam peto a legentibus.11 Non enim me artis grammaticae studium imbuit, neque auctorum saecularium polita lectio erudivit, sed tantum beati patris Aviti Arverni pontificis studium ad ecclesiastica sollicitavit scripta.12 Si mihi non ad iudicium contingerent quae ipso praedicante audivi, vel cogente relegi, quia ea nequeo observare: qui me post Davidici carminis cannas [Mols., cantiones], ad illa evangelicae praedicationis dicta, atque apostolicae virtutis historias epistolasque perduxit; de quo ea tantum capere potui, ut cognoscerem Iesum Christum Filium Dei ad salutem mundi venisse, atque amicos eius qui accepta cruce austerae observantiae Sponsum secuti sunt, dignis obsequiis honorare.13 Qua de re crudae rusticitatis temeritatem ostendens, quae de beato cognovi Illidio, illo quo possum proferam stylo.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.16 bnf1712.119 bnf2204.129
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik