monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 69 > 28 > 18 > 10 > 2 > 15 > 38 > 2 > 19 > 26 > 10 > 18 > 3 > 21 > 13 > 31 > 19 > 14 > 12 > 4 > 39 > 100 > 26 > 13 > 25 > 50 > 31 > 14 > 23 > 17 > 12 > 2 > 27 > 18 > 5 > 25 > 3 > 23 > 17 > 42 > 27 > 11 > 18 > 3 > 3 > 51 > 18 > 15 > 20 > 11 > 51 > 3 > 21 > 15 > 51 > 18 > 7 > 18 > 21 > 3 > 103 > 18 > 18 > 2 > 4 > 3 > 4 > 2 > 20 > 3 > 5 > 4 > 20 > 3 > 18 > 5 > 12 > 5 > 1 > 7 > 3 > 20 > 8 > 3 > 4 > 78 > 20 > 3 > 1 > 78 > 4 > 20 > 5 > 3 > 4 > 9 > 20 > 5 > 3 > 18 > 5 > > 4 > 6 > 101 > 20 > 18 > 4 > 3 > 20 > 3 > 1 > 6
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 1, V. <<<    

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 1, VI.

1 Post haec autem cum iam senes perfectaeque essent aetatis, Lupicinus abbas scilicet, et Romanus frater eius, ait Lupicinus germano suo: Dic, inquit, mihi in quali monasterio vis tibi parari sepulcrum, ut simul quiescamus? Qui ait: Non potest fieri ut ego in monasterio sepulcrum habeam, a quo mulierum accessus arcetur.2 Nosti enim quod mihi indigno et non merenti Dominus Deus meus gratiam tribuit curationum, multique per impositionem manus meae ac virtutem crucis dominicae, a diversis languoribus sunt erepti.3 Erit autem concursus ad tumulum meum, si ab hac luce migravero.4 Ideoque rogo, ut eminus a monasterio requiescam.5 Pro hac vero causa cum obiisset, in decem millibus a monasterio in monte parvulo sepultus est: super cuius deinceps sepulcrum magnum templum aedificatum est, in quod ingens frequentia populi diebus singulis accurrit.6 Multae enim virtutes ibi in Dei nomine nunc ostenduntur; nam et caeci ibi lumen, et surdi auditum, et paralytici gressum plerumque recipiunt.7 Lupicinus autem abbas obiens, intra monasterii basilicam est sepultus: reliquitque Domino pecuniae creditae multiplicata talenta, id est, beatas monachorum congregationes in eius laude devotas.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.15 bnf1712.119 bnf2204.128

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik