monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 5
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 1, IV. <<< >>> VI.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 1, V.
1 Lupicinus autem iam senex factus accessit ad Chilpericum regem, qui tunc Burgundiae praeerat.2 Audierat enim eum habitare apud urbem Ianubam.3 Cuius cum ingressus est portam, tremuit cathedra regis, qui ea hora ad convivium residebat, exterritusque ait suis: Terraemotus factus est.4 Responderunt qui aderant, nihil se sensisse commotionis.5 Et ille: Occurrite quantocius ad portam, ne forte aliquis adversari cupiens regno nostro adsit, quasi nociturus nobis; non enim sine causa haec sella contremuit.6 Qui protinus concurrentes, offenderunt senem in veste pellicia, et dixerunt regi de eo, qui ait: Ite, adducite eum in conspectu meo, ut intelligam cuius ordinis homo sit.7 Et statim adductus stetit coram rege, sicut quondam Iacob coram Pharaone.8 Cui ille ait: Quis es, vel unde venisti? aut quod est opus tuum? vel quid necessitatis eges [Ed., habes] ut venias ad nos, edicito? Cui ille: Pater sum, inquit, dominicarum ovium, quas cum Dominus spiritalibus cibis iugi administratione reficiat, corporalia eis interdum alimenta deficiunt.9 Ideo petimus potentiam vestram ut ad victus vestitusque necessaria aliquid tribuatis.10 Rex vero haec audiens ait: Accipite agros vineasque, de quibus possitis vivere, ac necessitates vestras explere.11 Qui respondit: Agros et vineas non accipiemus, sed si placet potestati vestrae, aliquid de fructibus delegate, quia non decet monachos facultatibus mundanis extolli, sed in humilitate cordis Dei regnum iustitiamque eius exquirere.12 At rex, cum audisset haec verba, dedit eis praeceptionem ut annis singulis trecentos modios tritici eiusdemque mensurae numero vinum accipiant, et centum aureos ad comparanda fratrum indumenta.13 Quod usque nunc a fisci ditionibus capere referuntur.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.14 bnf1712.119 bnf2204.128
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik