monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 4
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 1, III. <<<     >>> V.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 1, IV.

1 Factum est autem quodam tempore, dum iter ageret ad visitandos fratres, ut, occupante crepusculo, ad hospitiolum diverteret leprosorum.2 Erant autem novem viri.3 Susceptusque ab eis, statim plenus charitate Dei iussit aquam calidam fieri, atque omnium pedes manu propria lavit, lectulumque spatiosum fieri praecepit, ut omnes in uno stratu requiescerent, non abhorrens luridae maculam leprae.4 Quod cum factum fuisset, obdormientibus leprosis, hic inter decantationes psalmorum vigilans, extendit manum suam, et tetigit latus infirmi unius, statimque mundatus est: tactuque salubri iterum tangens alium, et ipse protinus est mundatus.5 Cumque se sensissent redditos sanitati, tetigit unusquisque proximum suum, ut scilicet expergefacti rogarent Sanctum pro emundatione sua.6 Sed cum tacti ab invicem fuissent, et ipsi mundati sunt.7 Mane autem facto aspiciens omnes nitente cute effulgere, gratias agens Deo, et vale dicens, ac singulorum oscula libans, abscessit; mandans eis ut semper ea quae Dei erant et retinerent pectore, et operibus exercerent.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.13 bnf1712.118 bnf2204.128

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik