monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 1, I. <<< >>> III.
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 1, II.
1 Tunc armati vexillo crucis, sumptis in manu bacillis, regressi sunt ad eremum.2 Quibus venientibus iterum eos insidiae daemonis lapidibus coeperunt urgere: sed persistentes in oratione, obtinuerunt a Domini misericordia ut, remota tentatione, liberi ad illum divini cultus famulatum expeditique perseverarent.3 His denique in oratione vacantibus [Ed., persistentibus], coeperunt ad eos turbae fratrum hinc et inde confluere, et audire verbum praedicationis ab eis.4 Cumque iam beati eremitae populis, ut diximus, publicati fuissent, fecerunt sibi monasterium, quod Condatiscone vocitari voluerunt, in quo, succisis silvis et in plana redactis, de laboribus manuum propriarum victum quaerebant; tantusque fervor de Dei amore proximos locorum accenderat, ut congregata ad officium Dei multitudo simul habitare non posset: feceruntque iterum aliud monasterium, in quo felicis alvearis examen instituerunt.5 Sed et his deinceps cum Dei adiutorio ampliatis, tertium intra Alemanniae terminum monasterium locaverunt.6 Ibantque vicissim hi duo patres requirentes filios, quos divinis imbuerent disciplinis, praedicantes in singulis monasteriis ea quae ad institutionem animae pertinebant.7 Lupicinus tamen abbas [Ed., abbatis] super eos obtinuit monarchiam.8 Erat autem valde sobrius, et a cibo potuque abstinens, ita ut plerumque tertia die reficeretur.9 Cum autem eum, sicut corporis humani deposcit necessitas, sitis arriperet, vas cum aqua exhiberi faciebat, in qua manus immersas diutius retinebat.10 Mirum dictu! ita absorbebat caro eius aquam appositam, ut putares eam per os eius assumi, et sic ardor sitis exstinguebatur.11 Erat enim severus valde in districtione fratrum, nec quemquam non modo perverse agere, verum etiam nec loqui sinebat: mulierum quoque vel colloquia, vel occursus valde vitabat.12 Romanus ita erat simplex, ut nihil de his penitus ad animum duceret, sed omnibus tam viris quam mulieribus aequaliter flagitatam benedictionem Divinitatis nomine invocato tribueret.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.10 bnf1712.117 bnf2204.127
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik