monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 1, . . . <<<     >>> II.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 1, I.

1 Igitur Lupicinus (Christ. an. 480, 21 Mart.) ab exordio aetatis suae Deum toto requirens corde, litteris institutus, cum ad legitimam transiisset aetatem, genitore cogente, cum animi non praeberet consensum, sponsali vinculo nectitur.2 Romanus vero adhuc adolescentior (An. 460, 28 Feb.), et ipse ad Dei opus animum extendere cupiens, nuptias refutavit.3 Parentibus vero relinquentibus saeculum, hi communi consensu eremum petunt, et accedentes simul inter illa Iurensis deserti secreta, quae inter Burgundiam Alemanniamque sita, Aventicae adiacent civitati tabernacula figunt, prostratique solo Dominum diebus singulis cum psallentii modulamine deprecantur, victum de radicibus quaerentes herbarum.4 Sed quoniam livor illius qui de coelo delapsus est, semper insidias humano generi consuevit intendere, contra hos Dei servos armatur, hosque per ministros suos a coepto itinere nititur revocare.5 Nam lapidibus urgere eos daemones per dies singulos non desinebant, et quotiescunque genua ad orandum Dominum deflexissent, statim imber lapidum super eosdem iacientibus daemoniis deruebat, ita ut saepe vulnerati immensis dolorum cruciatibus torquerentur.6 Interea aetas adhuc immatura coepit iniurias quotidiani hostis metuere, nec passa diutius sufferre dolores, relinquens eremum, ad propria redire deliberat.7 Sed quid invidia non cogat inimici? Verum ubi relinquentes hoc habitaculum quod expetierant, ad villas manentium sunt regressi, domum cuiusdam pauperis ingrediuntur.8 Percunctatur autem mulier de quo itinere milites Christi venirent.9 Respondent non sine confusione se reliquisse eremum, et quae eos causa a coepto distulerit opere, per ordinem pandunt.10 At illa ait: Oportuerat vos, o viri Dei, contra insidias diaboli viriliter dimicare, nec formidare eius inimicitias, qui saepius ab amicis Dei superatus occubuit.11 Aemulus est enim sanctitati, dum metuit ne unde ille perfidiabilis corruit genus humanum fide nobilitatum ascendat.12 At illi compuncti corde, et seorsum discreti a muliere, dixerunt: Vae nobis, quia peccavimus in Deum dimittendo propositum nostrum.13 Ecce nunc a muliere arguimur pro ignavia.14 Et qualis nobis in posterum erit vita, si ea unde aestu inimici expulsi fuimus non repetamus?
Gregorius Turonensis HOME

bav865.9 bnf1712.117 bnf2204.126

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik