monumenta.ch > Gregorius Turonensis > . . .
>>> Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 1, I.

Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 1, . . .

1 Series evangelicae admonet disciplinae (Matth. XXV, 27), ut dominicae largitionis pecunia nummulariis fenerata, cum digno multiplicationis fructu dispensante Domino restauretur, nec altis defossa foveis recondatur ad detrimentum, sed rationabili dispensatione porrecta, aeternae vitae crescat ad lucrum; ut incipiens retributionis Dominus quae commodavit inquirere, cum usuris receptis fenerationis suae duplici satisfactione talentis, dicat: Euge, serve bone, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21).2 Praedestinatorum est enim ista cum Dei ope perficere, qui ab ipsis cunabulorum vagitibus, ut saepe de multis legitur, Dominum scire meruerunt, cognitoque eo, nunquam ab eius praeceptionibus recesserunt, neque post baptismi sacramentum niveam illam pollentemque regenerationis stolam impudicis actibus polluerunt.3 Qui merito sequuntur Agnum quocunque ierit, quos ipsius Agni candor egregius liliis decoris nullo tentationis aestu marcentibus coronavit.4 His denique sertis, dextera inclytae dominationis extenta, inchoantes provocat, vincentes adiuvat, victores adornat, quos nominis sui titulo praesignatos de terrenis gemitibus elevans, in coelorum evehit gaudia gloriosos.5 De quorum niveo electionis numero et illos esse non ambigo, qui Iurensis eremi opaca lustrantes, non modo se Dei templum efficere meruerunt, verum etiam in multis mentibus Spiritus sancti gratiae tabernacula paraverunt: id est, Lupicinus, Romanusque germanus eius.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.8 bnf1712.117 bnf2204.126

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik