monumenta.ch > Gregorius Turonensis > Prologus.
>>> Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 1, . . .
Gregorius Turonensis, Vitae patrum, Prologus.
1 Statueram quidem illa tantum scribere, quae ad sepulcra beatissimorum martyrum confessorumque divinitus gesta sunt: sed quoniam quaedam de iis nuper reperi quos beatae conversationis meritum evexit ad coelum, quorumque vitae tramitem certis relationibus cognitum Ecclesiam aedificare putavi, dicere aliqua ex illis opportunitate cogente non differo, quia sanctorum Vita non modo eorum pandit propositum, verum etiam auditorum animos incitat ad profectum: et quaeritur a quibusdam utrum Vitam sanctorum, an Vitas dicere debeamus.2 Agellius autem et complures alii philosophorum Vitas dicere voluerunt.3 Nam Plinius auctor in tertio Artis grammaticae libro, ait: Vitas antiqui cuiuscunque nostrum dixerunt; sed grammatici pluralem non putant habere vitam.4 Unde manifestum est melius dici Vitam Patrum quam Vitas: quia cum sit diversitas meritorum virtutumque, una tamen omnes vita corporis alit in mundo.5 Et scripsi fateor in inferiore Confessorum libro aliqua de quorumdam vita, quae in corpore operati sunt breviora: idcirco quia cum de Dei virtute ingentia censeantur, parva tamen redduntur in scriptis: prolixiora quoque in hoc, quod Vita Sanctorum vocitare voluimus, libro imperiti idiotaeque praesumimus propalare, orantes Dominum, ut dignetur dare verbum in ore nostro, qui ora mutorum ad usus pristinos saepius reseravit, ut auditoribus lectoribusque salutaria, et sanctis Patribus digna, labia mea referant; et quae in sanctis praecipit scribi, reputet ea suis in laudibus declamari.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.220 bnf1712.64 bnf2204.71
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik