1 Quid etiam et alii contigerit, qui per adulteria multiplicare terrena studuit lucra, non sileam. Quidam apud Lugdunensim urbem vix laborans, ut unum triantem possit habere, accensus auri exsecrabilis sacra famis, voluit per eum sacculi ora replere iuxta illum Prudenti nostri versiculum:
Auri namque famis parto conqueritur auro.
Igitur de hoc triante vinum conparat, admixtisque aquis, iterum per argenteos venundatum, duplat pecuniam. Hoc iterum atque iterum agit et tam diu turpis lucri secutor est factus, usquequo centum solidos de hoc triante lucraret. Sed iudicium Dei confutavit lucra diaboli. Congerens vero avarus negotiator aurum in sacculo, possessurus pecuniam unius horae momento, alterius negotiatoris nundinas adit. Extractumque triantem, quasi aliquid negotiaturus, conloqui cum socio coepit. Erat enim sacculum ex pelle Phoenicia, sicut his manu gestare mos est. Et ecce subito adveniens milvus, rapit eum pedibus atque decerpere temptat, putans a colore partem aliquam carnis esse. Sed cum nihil pinguedinis sentiret in eum, evolans super alveum Araris, de quo hic aquas hauriens vino miscuerat, laxatum sacculum deiecit in flumine. At ille, adprehensis capillis, elidens se ad terram spargensque pulverem super caput suum, aiebat: 'Vae mihi, qui iudicio Dei oppraessus, perdidi pecuniam, quae inique fuerat adgregata! nam ex uno triante centum erexi solidos. Nunc, perditis centum solidis, unus mihi tantum remansit trians. Vae mihi, sicut feci, sic recepi; et qui de nihilo eos habui, ad nihilum redisse conspicio!' Talis pecunia, diabolae, tua est, per tale lucrum deducis tibi oboedientibus in tartarum. Tale enim commertium et in praesenti damni notam ingerit et in futuro diversarum poenarum genera parit. Absistite ab his, quaeso, qui haec legitis, absistite et nolite talibus participes esse! Sint lucra vestra divinae maiestatis gratia; sint exercitia vestra Scripturae Sanctae doctrina! Fiat congregatio vestra in marsupiis pauperum, quae aeternae gehennae flagrantem restinguat incendium! et hoc ipsum a Domini est misericordia poscendum, non propria virtute quaerendum, qui nobis praestare dignetur illorum intercessione sancta, quorum hic liber sacra prodit miracula, ut non solum de terrenis divitiis, sed etiam de talentis verbi sui bonam facientes rationem, multiplicationis mercede recepta, audire mereamur ab ipso: Euge, serve bone, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium Domini tui.