monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 104
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, CIII De sepulchro Criscentiae Parisiorum. <<<     >>> CV De Tetrico episcopo.

Gregorius Turonensis, Miracula, 7, CIV De beata Radegunde Pictavensi.

1 Beata vero Radegundis, cui initium libri martyrum meminimus, post emeritos vitae labores ab hoc mundo migravit. De cuius transitu accipientes nuntium, ad monasterium Pectavensis urbis accessimus, quod ipsa instituerat. Repperimus autem eam iacentem in feretro, cuius sancta facies ita fulgebat, ut liliorum rosarumque sperneret pulchritudinem. Stabant enim circa feretrum multitudo inmensa sanctimonialium ad numerum circiter ducentarum, quae per illius praedicationem conversae, vitam sanctam agebant, quae secundum saeculi dignitatem non modo de senatoribus, verum etiam nonnullae de ipsa regali stirpe hac religionis forma florebant. Stabant autem plangentes atque dicentes: 'Cui nos orfanas, mater sancta, relinques ? Cui nos desolatas conmendas ? Reliquimus parentes facultatesque ac patriam et te secutae sumus. Cui nos relinques nisi perpetuis lacrimis et numquam finiendo dolori ? Ecce usque nunc maior nobis erat hoc monasterium quam villarum aut civitatum spatia. Qui quocumque loco accedebamus, contemplantes gloriosam faciem tuam, ibi inveniebamus aurum, ibi argentum; ibi suspiciebamus florentes vineas segitesque comantes; ibi prata diversorum florum varietate vernantia. A te carpiebamus violas, tu nobis eras rosa rutilans et lilium candens. Tua nobis verba quasi sol resplendebant et quasi luna tenebris conscientiae nostrae lucidam veritatis lampadem accendebant. Nunc autem contenebrata est nobis omnis terra, angustatum est spatium huius loci, dum tuam faciem non meremur aspicere. Heu nos derelictas a sancta matre! Felicesque illas qui te superstite ab hoc saeculo migraverunt! Et scimus quidem, choris sanctarum virginum et Dei paradiso esse coniunctam, sed cum ex hoc consolamur, illud nobis est lamentabile, quod te corporeis oculis intuere non possumus'. Haec et alia inter lamenta dicentibus, cum a lacrimis temperare non valeremus, conversus ad abbatissam, aio: 'Sinite parumper ab his fletibus et ea potius quae sunt necessaria pertractate. Ecce frater noster Maroveus huius urbis episcopus non est coram, eo quod illum causa visendarum parochiarum elongaverit. Nunc autem habete consilium, ne sanctam corpusculum iniuriam patiatur, et gratiam, quam Deus beatis artubus praestetit, auferatur, dum tempus sepulturae defertur; accelerate debitas exsequias, ut sepulchro cum honore reddatur'. Ad haec abbatissa respondit: 'Et quid faciemus, si episcopus urbis non advenerit ? Quia locus ille quo sepeliri debet non est sacerdotali benedictione sacratus'. Tunc cives et reliqui viri honorati, qui ad exsequias beatae reginae convenerant, imperant parvitati meae, dicentes: 'Praesume de caritate fratris tui et benedic altare illud. Confidimus enim de eius benevolentia, quod molestum non ferat quae feceris, sed magis gratiam referat. Praesume, precamur, ut caro sancta sepulturae reddatur'. Et sic ab his iniunctus, altare in cellula ipsa sacravi. Verum ubi sanctum corpus moventes psallendo deducere coepimus, mox inergumini declamantes et sancta Dei confitentes, torqueri se ab ea fatebantur. Transeuntibus autem nobis sub muro, iterum caterva virginum per fenestras turrium et ipsa quoque muri propugnacula voces proferre ac lamentare desuper coepit, ita ut inter sonos fletuum atque conlaesiones palmarum nullus possit a lacrimis temperare; sed et ipsi quoque clerici, quorum erat psallendi officium, vix inter singultus et lacrimas antefonam potuerant explicare. Dehinc accedimus ad sepulchrum. Nam providentia abbatissae capsam ligneam fecerat, in qua corpus aromatibus conditum incluserat, et ob hoc fossa sepulturae spatiosior erat, ita ut, ablatis duorum sepulchrorum singulis spondis, ac de latere iuncta capsa cum sanctis artubus locaretur. Tunc, facta oratione, discessimus, reservantes episcopo loci, ut ab eo, celebrata missa, tegeretur operculo. Redeuntes vero ad monasterium, ducebat nos abbatissa cum virginibus per loca singula, in qua sancta [regina] aut legere consueverat aut orare, lugens ac dicens: 'Ecce ingredimur in cellulam, et matrem amissam non repperimus! Ecce spartum, in quo flectens genua cum lacrimis Dei omnipotentis misericordiam precabatur, et a nobis non videtur! Ecce librum, in quo legebat, et vox spiritali sale condita non verberat aures nostras! Ecce fusa, in quis per longa ieiunia et profluas lacrimas nere erat solita, et almi sanctitate digiti non cernuntur!' Haec illis dicentibus, renovantur lacrimae, suspiria proferuntur, et ipsa quoque viscera ab affectu plorantium resolvuntur in fletum. Tantusque maeror pectus meum obsederat, ut a lacrimis non desisterem, nisi scirem, beatam Radegundem ablatam monasterio corpore, non virtute; et adsumptam a mundo, collocatam in caelo.
Gregorius Turonensis HOME



Gregorius Turonensis, Miracula, 7, CIII De sepulchro Criscentiae Parisiorum. <<<     >>> CV De Tetrico episcopo.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 104