monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 103
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, CII De Pelagia Lemoficum. <<<     >>> CIV De beata Radegunde Pictavensi.

Gregorius Turonensis, Miracula, 7, CIII De sepulchro Criscentiae Parisiorum.

1 Tumulum erat in vico Parisiorum haud procul a loco, in quo senior, ut aiunt, eclesia nuncupatur, nullo operto tegumine; ibique in lapide habebatur scriptum: HIC REQUIESCIT CRISCENTIA SACRATA DEO PUELLA. Sed nulla aetas recolere poterat, quale ei fuerit meritum vel quid egisset in saeculo. Nuper autem a quodam clerico hoc epytaphium legitur. Instigante vero fide, suspecti sunt habiti homines, quod aliquid cum divina maiestate virgo potuerit obtenere. Dum vero in hac suspitione penderent, quidam, quem ardor tertianae febris cum gravi tremore vexabat, erasi a tumulo parumper pulveris haurit, moxque, sedato tremore, convaluit. Vulgatumque verbum plerumque profuit multis in hac infirmitate detentis. Succedente deinde tempore, monitarius urbis [ipsius] graviter aegrotare coepit, cui in visione puella apparuit, dicens: 'Vade', ait, 'quantotius et tumulum Criscentiae virginis tege. Erit tibi hoc adiutorium, ne a morbo quo captus es diutius fatigeris'. At ille confisus, calces inquerit, oratorium desuper construit, protinusque ab infirmitate laxatur. Sed ut virtus virginis in maioribus efferretur honoribus, cuidam ex urbe dens indoluerat, ita ut, intumescente maxilla, vix vel tenues cibi parumper capere possit. Pergit fide plenus ad tumulum, factaque hastula una de parte acuta, ut in humanis usibus ad purgandos dentes fieri solet, super sepulchrum puellulae ponit. Statimque ut exinde dentem quae dolebat attigit, omnis dolor obstipuit. Ex hoc enim accepto experimento, quos hic dolor vexat, huius virtutis ut expetunt praesidia, mox sanantur.
Gregorius Turonensis HOME