monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 102
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, CI De Iuniano Lemoficum abbate. <<<     >>> CIII De sepulchro Criscentiae Parisiorum.

Gregorius Turonensis, Miracula, 7, CII De Pelagia Lemoficum.

1 Pelagia, vero genetrix beati Aredii abbatis, cui supra meminimus, valde religiosa, cum urgueretur febribus et esset in transitu, petiit filium, dicens: 'Quaeso, fili dulcissime, ne me ante diem quartum sepeliatis, ut venientes famuli famulaeve omnes videant corpusculum meum, nec ullus frustretur ab exsequiis meis de his quos studiosissime enutrivi'. Et haec dicens, emisit spiritum. Abluta iuxta morem collocatur in feretro atque in eclesia deportatur. Quarta vero die, priusquam sepeliretur, tantus odor suavitatis eflagravit a corpore, ut omnes admirarentur. De nocte vero globus ignis magnus apparuit, qui ab oriente consurgens ac per caeli circulum currens, super eclesiam stetit, in qua corpus defunctae iacebat. Ex hoc enim ita cunctam aedem subitus splendor obtexit, ut putarent, se diem medium contemplare. Et statim inergumini multi exclamaverunt, dicentes, quia: 'Martinus venit ad transitum Pelagiae'. Succedente vero dominica die, postquam sepulta est, posuerunt cereum ad caput eius, dicentes: 'Parum nobis est cera, et iam nox prolixior habetur; cum ad matutinum consurgimus, tunc accendatur cereus iste'. Et clauso ostio, abierunt. Expleto quoque somno, ingressi basilicam, invenerunt cereum ardentem, quem extinctum reliquerant; sed et sanitates infirmorum saepius aguntur ad huius relegiosae sepulchrum.
Gregorius Turonensis HOME