monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 101
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, C De Felice Biturigum episcopo. <<< >>> CII De Pelagia Lemoficum.
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, CI De Iuniano Lemoficum abbate.
1 Fuit et Iunianus reclausus infra Lemovicini urbis territurium, qui vivens multa populis ostendit miracula; sed et nunc ad sepulchrum eius saepe morbi curantur. Nam vidi multos, quos dinumerari putavi longum, qui caecis oculis ibidem evecti lumen receperunt, paralyticique directi sunt. Testisque est ipse populus hodieque, qui cum sanitatem recipiunt, statim se tributarios loco illi faciunt ac, recurrente circulo anni, pro redditae sanitatis gratia tributa dissolvunt. Ex quibus plurimi sunt, qui ad basilicam sancti Martini nostri antistitis pertinere videntur.
Gregorius Turonensis HOME