monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 99
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XCVIII De Cypriano Petrocor. abbate. <<< >>> C De Felice Biturigum episcopo.
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XCIX De Ebarcio Equolosenense abbate.
1 Sed et ad Eparchi Equolenensis urbis reclausi sepulchro saepius infirmi sanantur. Nam et frigoriticorum febres et alia incommoda eius meritis restinguntur. Caecus vero de Petrecorico territurio, ut se sepulturae illi proiecit, fusa oratione lumen recipere meruit. Comes autem antedictae urbis Equolesinensis, fure invento ac suppliciis dedito, patibulo condemnari praecepit. At ille cum duceretur ad mortem, invocare huius sancti nomen coepit, et adductus ad stipitem, fusa oratione super terram, patibulo adpensus relictus est. Quod cum monachi praesensissent, simul proiecti ad tumulum sancti, orare coeperunt, dicentes: 'O sanctae confessor, si tibi vita superstis esset in saeculo, eruere potueras hunc pauperem de manu mortis, sicut plerumque tali addictos supplicio liberasti; sed nunc non diffidimus de tua oratione, ut quod vivens fecisti in saeculo possis renovare sublimatus in caelo'. Et, data nocte, misit abba usque ad furcam. Accedente autem monacho, statim, disruptis ligaminibus, terrae dilapsus est; et sic sustentatus a monacho, vivens adducitur ad monasterium, haustumque parumper vinum, convaluit, vitamque cum iudice obtenta, liber abscessit.
Gregorius Turonensis HOME