monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 97
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XCVI De heremita, cui caldaria lignea fuit. <<<     >>> XCVIII De Cypriano Petrocor. abbate.

Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XCVII De Avito confessore Aurilianense.

1 Avitus abba Carnoteni pagi, quem Pertensim vocant, saepius inminere dissolutionem sui corporis, Spiritu sancto revelante, praedixit. Qui recedens a corpore, honorifice apud Aurilianensim urbem humatus est; super quem fideles christiani eclesiam construxerunt. Post cuius obitum anniversarius adsumptionis eius dies cum summo coleretur honore, unus e civibus, aliis ad missarum spectanda solemnia euntibus, accepto rastro vineam pastinare direxit, increpitusque a multis, cur huic festivitati deesset, redire noluit, dicens: 'Et hic quem colitis operarius fuit'. Verum, ubi ingressus vineam primo ictu terram aperuit, protinus, retorta cervice, facies eius ad tergum conversa est. Tunc tremens, spectantibus populis, cum fletu magno basilicam sancti ingreditur. Post paucos vero dies, orans in eodem loco assidue, directa cervice, convaluit.
Gregorius Turonensis HOME