monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 96
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XCV De Hospitio confessore. <<< >>> XCVII De Avito confessore Aurilianense.
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XCVI De heremita, cui caldaria lignea fuit.
1 Ecce quales quantasque suis congregat divitias mundi paupertas, ut eis non solum quae voluerint Redemptor, qui cuncta ex nihilo condidit, tribuat, verum etiam ipsa eis elementa iubeat famulari. Nam recolo, me audisse ante hos annos, extetisse quendam in heremo regionis cuiusdam, ad quem requerendum cum frater e proximo prumpta devotione venisset, exceptus est ab eo plena animi caritate. Tunc ingressi parvulum quodadmodo tugurium oratione facta, resederunt. Conferentesque plurima de verbo Dei, surgit senex a sellula, ingreditur hortulum, holera decerpit ad cibum. Accensoque foco, ponit lebetem ligneam super ignem, impletamque aquam cum holeribus, urguensque ignem, ita vehementer fervere coegit, ut putaretur aenea esse. Haec quoque videns vir qui advenerat, stupore commotus, interrogat, quid hoc esset. Respondit senex: 'Multis iam in hoc heremo annis inhabito, sed semper in hac caldaria cibos, Domino iubente, ad reficiendum fragilem corpusculum praeparavi. Coctisque cibis, redditis Deo debitis hymnis, uterque ex huius vasculi ministerio sunt refecti. Haec olim audivi. Nam nuper vidi abbatem, qui eum Ingenuum nominabat, adserens, eum infra Agustidunensim terminum commoratum fuisse et saepius in hoc vasculo vel holus vel crumelum coctum cum illo sumpsisse. Confirmabat autem cum iuramento, vidisse se caldariam flammis superpositam validissime fervere, et ita semper fundum eius humidum extetisse, ut putaretur iugiter ab aliquo humectari.
Gregorius Turonensis HOME