monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 95
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XCIV De Albino Andecavorum episcopo. <<< >>> XCVI De heremita, cui caldaria lignea fuit.
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XCV De Hospitio confessore.
1 Fuit in regione Nicensi Hospitius magnus Dei famulus, qui multis virtutibus praeditus, ab hoc mundo migravit. Cumque sepeliretur, quidam iuxta ipsum sepulchrum manum ponens parumper pulveris elevavit, quod in lenteo involvens rudi secum sustulit. Progressusque postridie navem, quae Massilia ire parabat, offendit in litore; sed hic Lirinensim monasterium expetere cupiebat. Viri igitur quorum erat navis Iudaica erant ab stirpe progeniti. Qua exsistente causa, noluit vir indicare naucleriis quae ferebat. Denique postquam progressi contra Lirinensim monasterium devenerunt, navis in medio pelagi restetit, flantibusque ventis, nulla movetur in parte. Stupentibus vero Iudaeis, quid hoc esset, homo ille veritatem aperuit, dicens: 'Reliquias beati Hospitii mecum habeo et nunc Lirinum adire desidero, quod vobis indicare metui. Nunc autem scio, quia eius virtute retenetur navis vestra; nec hinc movere prorsus poterit, nisi consensum illuc praebeatis, quo ego ire disposui'. Quod audientes viri, stupore permoti, mutatis velis, flante vento secundo, virum in insula Lirinense depositum, quo voluerunt libere abierunt.
Gregorius Turonensis HOME