monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 93
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XCII De Nicetio eiusdem urbis episcopo. <<<     >>> XCIV De Albino Andecavorum episcopo.

Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XCIII De Medardo Sessionum episcopo.

1 Medardus vero gloriosus confessor iuxta urbem Sessionas quiescit. Ad cuius sepulchrum saepe conpedes miserorum confractos aspeximus. Post scriptum de mirabilibus eius librum mulier manu debilis devote expetiit beati praesidia sacerdotis. Denique cum reliquis vigilias fide integra caelebrat, confisa, ab eius virtute manus humore ligatas posse dissolvi, qui infelicium catenas potentia virtutis exemeret. Factum est autem, dum missae caelebrarentur, resolutis nervorum arentibus ligaturis, gratias confessori referens, ad sanctum altare accedens, gratiam benedictionis accepit incolomis. Et quia, priusquam templum aedificaretur, erat super sepulchrum sancti cellula minutis contexta virgultis et, dedicato templo, haec fuit amota, dignum est, ut de ipsius ligni tenuetate magnum aliquid proferamus. Nam saepius de eo hastulae factae parumper acutae dolori dentium remedia contulerunt. Haec audiens Charimeris, qui nunc referendarius Childeberthi regis habetur, dum de hoc dolore laboraret, basilicam sancti expetiit, ut sumpturus ex ligno a virtute sancti medicinam mereretur accipere. Sed veniens, ostium repperit obseratum. Confisus ergo, quia virtus beati ubique sit praesens, extracto cultro, hastulam excutit ab ostio. Statimque ut dentes attigit, noxius dolor abscessit. Habetur apud nos et baculus eius, de quo plerumque infirmi medicamina sunt experti.
Gregorius Turonensis HOME