monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 91
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XC De sepulchro Lusoris beati. <<<     >>> XCII De Nicetio eiusdem urbis episcopo.

Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XCI De Maximino Treverorum episcopo

1 Est et apud urbem Trevericae suburbano sanctus Maximinus magnus cum Domino populi illius advocatus, ad cuius tumulum saepe cernuntur miracula gloriosa. Tempore enim Theodoberthi regis Arboastis quidam presbiter cum Franco quodam intendebat, rege praesente. Ac dum haec agerentur, rex loca urbis sancta, quae sub urbis illius vicis habentur, causa visitabat orationis. Cum autem videret rex prosecutionem presbiteri esse callidam, conversus ad eum: 'Si vera sunt', inquid, 'quae prosequeris, hoc super tumulum Maximini antistitis sacramento confirma!' 'Audeo', ait, 'haec', presbiter, 'quae praecipis adimplere'. Et statim ponens manus super sanctum sepulchrum, dixit: 'Huius sancti virtute oppraemar, si aliquid falsi loquor de his quae prosecutio mea contra hunc Francum insistit'. Fremente autem barbaro et quasi contra sanctum Dei furibundo, egressi sunt de basilica. Cumque per viam pariter pergerent, subito dilapsus presbiter solo pessumdedit et mortuus est. Laudavitque deinceps barbarus virtutem sancti, cui prius detraxerat. Sicque archidiaconus urbis ipsius, cum a Nicetio episcopo pro adulterii crimine pulsaretur, sacramento se ad huius sancti sepulchrum purificari expetiit. Ingressusque primum criptae limen, restetit quasi stupens; dehinc descendens per gradus, ad alium ostium venit. Cumque ad tertium accedere velit, protinus febre correptus, gressum amplius figere non audens, crimen quo inputabatur, in discrimine mortis positus, est confessus, deprecans populum, ut pro se vel sancti antistitis vel episcopi sui suffragia flagitaret. Sed statim ut confessus fuit ab inpulsu febris erutus, sui antistitis est in caritate receptus.
Gregorius Turonensis HOME