monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 90
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXXXIX De Genofeva religiosa. <<< >>> XCI De Maximino Treverorum episcopo
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XC De sepulchro Lusoris beati.
1 In Dolense autem Biturigi terminum vico beatus Lusor, Leucadi quondam senatoris filius, requiescit, qui fertur in albis migrasse a saeculo. In cripta vero positus super pavimentum, sepulchrum habens ex marmore Phario mirabiliter exculptum. Factum est autem, ut quadam vice sanctus Germanus Parisiacae urbis episcopus ad hoc tumulum vigilias celebraret, haud procul formulam habens, in qua genua, cum necessitas cogeret, deflectebat. Factum est autem in una vigiliarum nocte, dum psalmos lectiones Daviticae decantarent, stationis labore lassi clerici quasi pro aliquo relevamine se super sepulchrum sancti, defixis ulnarum conpagibus, sustentarent. Contremuit ilico beati tumulum confessoris, et sibi iniuriam inrogari, praesenti vibratione fatetur. At Germanus pontifex pavore perterritus, amoveri desuper praecepit somnolentos, dicens: 'Absistite, o signes, procul a tumulo, ne sancto Dei molestia inferatur'. Quibus amotis, tremorem illum deinceps non senserunt. Sed nec illud placuit praeteriri, quod cuidam pauperi idem Lusor beatus per visum apparuit praecepitque, cellulam emundari, in qua, ut ferunt, infantiae vagitus exegerat. Sed cum pauper ille bis commonitus agere iussa differret, apparuit ei tertio, dicens: 'Si feceris quae praecipio, unum triantem pro oboedientiae famulatu recipies'. Ille vero consurgens, cellulam scopis mundatam, ablutam aqua herbisque respersam, stabat attonitus, pollicitam promissionem operiens, donec nutu Dei advertit triantem in pavimento lucere, quem collegens laetus abscessit.
Gregorius Turonensis HOME