monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 88
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXXXVII De Marcello Parisiorum episcopo. <<< >>> LXXXIX De Genofeva religiosa.
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXXXVIII De Germano eiusdem urbis episcopo.
1 Ingrediente autem Chilperico rege in urbem Parisiacam, sequenti die, postquam rex ingressus est civitatem, paralyticus, qui in portico basilicae sancti Vincenti, in qua beatus Germanus requiescit in corpore, resedebat, diregitur. Mane autem facto, expectante populo, gratias beato antistiti referebat. Nam saepe ibi et gressus paralyticorum et caecorum visus virtute sancti restituuntur; et raro advenit eius solemnitas, quod ibi eius virtus non ostendatur.
Gregorius Turonensis HOME