monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 86
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXXXV De Desiderato eiusdem territurii reclauso. <<<     >>> LXXXVII De Marcello Parisiorum episcopo.

Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXXXVI De Sequano abbate.

1 Magnae enim virtutis fuit et ille Sequanus Lingonici abba territurio, qui vivens saepe homines a vinculo diabolici nexus absolvit et post obitum ad sepulchrum suum ergastulari catena revinctos liberos meritis suis abire permisit. Denique Gunthramnus rex cornu, cuius voce vel Molosos collegere vel illa corneorum arboreorum armenta effugare consueverat, furto ablatum perdidit. Quae res multos in vinculis coniecit, nonnullos facultate privavit. Ex quibus tres viri memorati confessoris monumento petierunt; quod rex conpertum, iussit eos catenis atque conpedibus necti. Factumque est ita. Media vero nocte lux in basilica humanae luci clarior oritur; dissiliunt ferrearum pedestrium repagula, catenarumque disruptis bacis, vincti laxantur. Quo audito rex exterritus, velociter eos liberi arbitrii potestate donavit.
Gregorius Turonensis HOME