monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 85
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXXXIV De Silvestro Cavillonense episcopo. <<< >>> LXXXVI De Sequano abbate.
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXXXV De Desiderato eiusdem territurii reclauso.
1 Fuit in hac urbe et Desideratus presbiter, quem ego apud monasterium Gurthonensim vidi, virum sanctitate magnificum, qui saepius frigoriticis, dolore dentium laborantibus aliisque morbis orando finem inposuit. Non enim usquequaque reclausus erat, hoc est non egrediebatur e cellula, sed qui voluisset videbat eum in cellulam. Hic, ut diximus, eximiis inlustratus virtutibus emicuit saeculo. Quod audiens benedictus Agricola episcopus, misit archidiaconum suum, ut beatum urbis cimiterio deferret; sed resistentibus monachis, quae iussus fuerat non implevit. Post haec aedificato exsinodochio leprosorum sacerdos suburbano, in eius basilicam collectis abbatibus et omni clero, beatum corpus transtulit et in basilica superius memorata summo studio sepelivit. Qui se nunc vivere cum Christo magnis virtutibus manifestat.
Gregorius Turonensis HOME