monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 84
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXXXIII De Valerio episcopo. <<< >>> LXXXV De Desiderato eiusdem territurii reclauso.
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXXXIV De Silvestro Cavillonense episcopo.
1 Beatissimus vero Silvester Cavillonensim rexit eclesiam, qui quadragesimo secundo anno sacerdotio ministrato, plenus dierum atque virtutum migravit ad Dominum. Habuit enim lectulum funibus subtilibus innexum; sub quo cum semel atque iterum infirmi sive quartanarii sive variis febribus oppressi subderentur, statim virtute divinitus indita sanabantur. Idcirco hoc lectulum in eclesiae sacrario deportatum, simili virtute nitescit. Multi enim, sicut oculis propriis inspexi, abscissis de fune illo particulis, in longinquo deferebant, ipsisque super infirmos locatis, sanitatis adesse beneficium contuebant. Nam mater mea, ab hoc decisa particula, ut puellae a frigoris febricitanti collo dependi fecit, morbo extemplo depresso, puellam sanam aspexit.
Gregorius Turonensis HOME