monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 83
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXXXII De Maximo Regense episcopo. <<< >>> LXXXIV De Silvestro Cavillonense episcopo.
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXXXIII De Valerio episcopo.
1 Valerius beatus confessor Consorannensium primus episcopus hoc se revelavit modo. Nam oratorium super se constructum prius habuit, sed per incuriam ruens, oblivioni datum est, quo in loco quiesceret. Hoc tantum ab incolis ferebatur, quod fuisset ante sanctum altare sepultus. Adveniens autem Theodorus episcopus, oratorium ipsum in maiori spatio ampliatum, magnam effecit basilicam. Deinde sanctum venerabilis viri corpus inquerens, repperit duo sepulchra, sed nesciebat, quis esset sacerdotis illius e duobus. Tunc convocato clero, vigilias tota celebrat nocte, deprecans, ut sibi beatus confessor, quo in loco iaceret, exponeret. Implevitque duas ampullas vino et posuit super unum quodque tumulum, dicens: 'In quo Falerna fuerint ampliata, ipsam manifestum est esse Valeri antistitis sepulturam'. Data vero luce egressus de basilica, ostia sigillis munita, dedit membra sopori. Surgens autem ad horam tertiam, venit ad sanctam basilicam, reseratis ostiis, cum clero et populo. Repperit ampullam unam parumper vinum habentem; aliam vero in tantum ore patulo exundare, ut totum beati pontificis ablueret monimentum. Per hoc enim cognovit sacerdos, quis esset Valeri episcopi tumulus. Sed evidentius adhuc scire cupiens, detegit monumentum, amotoque operturio, repperit venerabile corpus valde integrum, de quo non caesaries decidua, non barba fuerat diminuta, neque aliquid in cute corruptum aspiciebatur aut tetrum; sed erant omnia inlaesa, ac si nuper fuissent recondita, tantusque odor suavitatis flagrabat a tumulo, ut non dubitaretur, ibique quiescere Dei amicum. Lauri etiam folia sub se habebat strata, de qua adsumens episcopus, multis infirmis praebuit medicinam. De vestimentis igitur eius reliquias sumpsit; rursumque operto tumulo, venerandum deinceps antestitem honoravit, multaque miracula de his pignoribus cernens in posterum.
Gregorius Turonensis HOME