monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 81
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXXX De Mariano reclauso. <<< >>> LXXXII De Maximo Regense episcopo.
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXXXI De Eusichio reclauso.
1 Fuit in hoc territurio et Eusicius vir virtutum, qui tamquam heremita inter spinarum condensitatem ab hominum se familiaritate removerat, qui aurum vel divitias mundi huius tamquam stercora exhorrebat. Ad hunc cum diversi propter diversas infirmitates intuerent, plerumque ei infantes quibus fauces intumuerant deferebant. Quod ille tactu blandissimo pertractans, aiebat, quasi spiritali ioco delectans: 'Merito', inquid, 'haec gula doloribus quatitur, quae ingluttire non sinet. Sed in Trinitatis nomine signum crucis inponens, infirmas fauces a doloribus et tumoribus liberabat. Quartanariis vero tam praesens beneficium erat, ut aquam tantum benedictam ad bibendum tribuens, continuo eos redderet sanitati. Habebant clerici eius dua vasa apium. Cumque unus ex vicinis eius quartani tipi vexaretur ardore, ad eum veniens, solitam ab eodem accipiens medicinam, sanus est redditus; et redire domum cupiens, vasa illa eminus cernit in arbore. Inflammante protinus cupiditate, quae radix omnium malorum esse describitur, cogitat ea furtim auferre. Inventum similem sibi satellitem, nocte ad arborem illam petit. Cumque in ea ascendisset, ut socio porregens vasa deponeret, ecce ab alia parte senex advenit! Quo viso, ille qui ad terram erat fugam petiit nec socio quid caveret exposuit. Senex vero sub arbore stetit et vas unum, quod fur porrexit, mutuo accepit. Cumque et alterum velit auferre, ait sacerdos: 'Sufficiat nunc, fili, iste; alterum vero ei qui eum laboravit reserva'. Qua ille voce perterritus, se deorsum iactat. At ille adprehensum eum ad cellulam deducens, ait: 'Cur', inquid, 'fili, diabolo praecedente tu sequeris ? Nonne hesterno die ad me veniens benedictionem Domini accepisti ? Si', inquid, 'ex melle delectabaris, ad me petisses, et ego sine ullo inproperio et tuo inpedimento, ut tibi fuerat copia, tribuissem'. Tunc et aliis multis verbis arguens eum, favum ei mellis largitus est et inlaesum abire permisit, dicens: 'Cave, ne ultra repetas, quia furtum satanae pecunia est'. Ad hunc ergo senem Childebertus [rex] in Hispaniam abiens, venit; cumque ei quinquaginta aureos obtulisset, ait senex: 'Quid mihi ista proferes ? Eis qui ea pauperibus largiantur adtribue; mihi autem haec necessaria non sunt. Sufficit mihi, ut pro meis peccatis Dominum merear deprecare'. Et adiecit: 'Vade, et victoriam obtenebis et quod volueris agis'. Tunc rex aurum pauperibus erogans, vovet, ut, si eum Dominus cum sua gratia de itenere illo reduceret, in honore Dei basilicam in eo loco aedificaret, in qua senis membra quiescerent. Quod postea adimplevit.
Gregorius Turonensis HOME