monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 79
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXXVIII De Remigio Reminsium episcopo. <<< >>> LXXX De Mariano reclauso.
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXXIX De sancto Ursino Biturigum episcopo.
1 Bituriga vero urbs primum a sancto Ursino, qui a discipulis apostolorum episcopus ordinatus in Galliis distinatus est, verbum salutis accepit atque eclesiam Biturigis primum instituit rexitque. Qui migrans a saeculo, in campo inter reliqua sepulchra populorum sepulturae locatus est. Non enim adhuc populus ille intellegebat sacerdotes Domini venerare eisque reverentiam debitam exhibere. Unde factum est, ut, increscente terra, plantata desuper vinea omnem memoriam de primo urbis sacerdote convelleret, et usque ad tempus illud quod Probianus episcopus urbis eius est subrogatus nullus de eo sermo haberetur. Fuit autem quidam Agustus nomine de domo Desiderati quondam episcopi, cuius manus ac pedes ita contraxerunt, ut se non aliter nisi de geniculis atque cubitis sustentaretur, si alicubi processurus vellet incedere. Hic, inspirante Deo, de elymosinis devotorum apud Brivas vicum in honore sancti ac beatissimi Martini antestitis oratorium aedificavit; cuius cum in eo reliquias detulisset, statim directis membris sanus effectus est. Deinde collectis secum paucis monachis, sub regula monasterii degens, semper in oratione vacabat. Unde factum est, ut in sequenti arcersitus ab episcopo, abba ordinaretur in basilicam sancti Simphoriani, quam memoratus pontifex fabricaverat ante conspectum muri Biturigi. Nec tamen monachos quos prius congregaverat relinquens, sed instituens eis praepositum, ipse utrasque cellulas gubernabat. Denique cum apud hanc basilicam moraretur, apparuit ei sanctus Ursinus per visum noctis, dicens: 'Defossa humo, inquire corpusculum meum. Ego enim sum Ursinus, huius urbis primus episcopus'. Qui ait: 'Quo ibo aut ubi quaeram sepulchrum tuum, cum ignorem locum, ubi sis positus ?' At ille, adprehensam eius manum, duxit ad locum et ait: 'Sub horum vitium radicibus corpus meum habetur'. Expergefactus abba, narravit haec sacerdoti suo; sed ille parvi pendens quae a presbitero dicebantur, nullum inquirendi studium posuit. Interea beatus Germanus Parisiacae urbis episcopus adfuit, susceptusque ab episcopo, post cenam domus eclesiasticae cum se sopori dedisset, apparuit [sanctus] utrique per visum, episcopo simul scilicet et abbati, duxitque eos ad locum sepulchri, deprecans, ut auferrent eum a loco illo. Expergefacti simul ad vigilias conveniunt in ipsa sancti Simphoriani basilica; explicitaque officia matutina, refert episcopus abbati quae viderat, confessusque est et ipse vidisse similiter. Igitur insequenti nocte accedentes illuc cum uno tantum clerico, qui cereum ferret, venerunt ad indicatum locum. Cumque fodentes usque in profundo, sepulchrum repperiunt. Quo detecto amotoque operturio, viderunt sanctum corpus tamquam dormientis hominis nulla putredine resolutum. Quod admirantes et iterum operturium conponentes, indicarunt episcopo data die quae viderant. Tunc ille, convocatis abbatibus et clero, cum honore atque psallentio levaverunt beatum sepulchrum; et quia vectes illi quibus ferebatur valde longi erant, cum venissent ad porticum, non poterant deflecti in ingressu eius, ut ad ostium aedis sine labore accederent. Tunc beatus Germanus elevata voce ait: 'Sanctae Dei sacerdos, si voluntas tua est in hac basilica ingredi, sentiamus levamen adiutorii tui'. Et statim, amisso pondere, ita in summa levitate factum est sarcofagum, ut, relictis vectibus, pauci manibus ferrent quod usque ad locum illum multi detulerant. Et sic, celebratis missis, gaudente populo, iuxta altare sepelitur, multis se deinceps virtutibus manifestans.
Gregorius Turonensis HOME