monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 77
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXXVI De simulachro Berecinthiae. <<<     >>> LXXVIII De Remigio Reminsium episcopo.

Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXXVII De episcopo, super cuius pectus agnus apparuit.

1 Sed quoniam superiore capitulo exposuimus, qualiter castitas diligentes Deum ornaverit, venit in memoriam, quae Felicem Namneticum referentem, dum de his confabularemur, audivi. Aiebat enim, fuisse antestitem in civitate sua cum coniuge; sed cum ad honorem sacerdotii accessisset, lectulum iuxta ordinem institutionis catholicae sequestravit. Quod mulier valde molestum tulit. Cumque diebus singulis cum eo ageret, ut in uno stratu quiescerent, nec adquiesceret pontifex rem tam inprobam, quam canonum decreta non admittebant, quadam die accensa furore, ait intra se: 'Non puto esse absque aliqua conscientia viri mei, quod ab amplexu eius taliter sum repulsa; sed ibo et videbo, ne forte alia mulier cum eo decumbat, pro cuius me amore dispiciat'. Et statim adfuit in cubiculum episcopi, invenitque eum post meridiem dormientem. Accedensque ante lectulum eius, vidit agnum inmensae claritatis super pectus eius quiescentem. Tunc timore perterrita, velociter se a lectulo sancti removit nec adiecit ultra quaerere, quid vir Deo plenus ageret in occultis; sed cognovit manifestissime, illud cum servis Dei impleri, quod ipse Dominus suis fidelibus est pollicere dignatus, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.
Gregorius Turonensis HOME