monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 74
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXXIII De sepulchro Cassiani episcopi. <<< >>> LXXV De Simplicio episcopo.
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXXIV De Reticio episcopo.
1 Sed quia de his aliquid proloqui iuvat, prius de sancto Riticio, quia prior obiit, sermo habendus est. Fuit enim nobilissimis parentibus et litterarum acumine clarus, qui, transacta aduliscentia, uxorem simili morum honestate praeclaram sortitus est, cum qua spiritalis dilectionis conhibentia, non luxoria copulatur. Concurrunt elymosinae, vigiliae caelebrantur, et opus Dei per eos incessabiliter exercetur. Igitur longa post tempora mulier declinans caput ad lectulum, beati viri auribus extrema profert verba, dicens: 'Deprecor, piissime frater, ut post discessum meum, percurso aevi temporis, in illo quo ego collocor sepulchro ponaris, ut quos unius castitatis dilectio uno conservavit in thoro unius reteneat sepulchri consortio. Haec effata, lacrimans spiritum emisit ad caelos. At Riticius episcopatum Agustidunensis urbis, populo elegente, sortitur. Qui talem se praebuit in religione, ut morum bonitas pontificatus gratiae aequaretur, et ad diem obitus per diversos gratiarum spiritalium gradus plena perfectione consummatione veniret. Quo abluto et super feretro posito, movere non queunt officia famulantum. Tunc in stupore mentis defixi, audiunt a quodam sene, virum domina coniurasse, ut eos uni sepulchri amplitudo susciperet; sermone vero percurso, confestim sustollitur feretrum, adlatumque prope sepulchrum, resumit sacerdos spiritum; adloquitur sociam, dicens: 'Recordare, dulcissima coniux, quae nobis fueras deprecata. Nunc suscipe expectatum diu fratrem et coniungere artubus inpollutis, quos non luxoria polluit, sed castitas vera mundavit'. Haec eo dicente, mirum in modum commotum sepulchrum, uno in loco ossa virginis conglobantur; beatus vero sacerdos receptus in pacis somno, huius sepulchri tectus est operturio. Huic Cassianus, cui supra meminimus, successit. Post hunc Egemonius cathedram pontificatus adsumpsit.
Gregorius Turonensis HOME