monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 72
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXXI De Aravatio Triiectensium episcopo. <<<     >>> LXXIII De sepulchro Cassiani episcopi.

Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXXII De cimitirio Agustidunensis urbis.

1 Cimiterium igitur apud Agustidunensim urbem Gallica lingua vocitavit, eo quod ibi fuerint multorum hominum cadavera funerata; inter qua quod sint quorundam fidelium dignarumque Deo animarum sepulchra, frequens occulti psallentii mysterium docet, cum plerumque multis apparent, in ipso vocum praeconio reddentes omnipotenti Deo gratiarum debitam actionem. Nam audivi, quod duo ex incolis loci, dum loca sancta orandi gratia circuire disponerent, audiunt in basilica sancti Stephani, quae huic coniungitur cimitirio, psallentium sonum. Admirantesque dulcedinem modoli, adpropinquant ad ostium templi, autumantes, a quibusdam religiosis vigilias celebrari. Ingredientes autem et orationi diutissime incumbentes, consurgunt, psallentii chorum conspiciunt, nihilque lucere per templum, nisi propria claritate cuncta prospiciunt splendere; de personis vero nullum prorsus agnoscunt. Denique attoniti, stupore perculsi, unus de psallentibus accedit ad eos, dicens: 'Exsecrabilem rem fecistis, ut nobis arcana orationum Deo reddentibus adesse praesumeretis. Discedite ergo et a domibus vestris [non] abscedite, alioquin [velociter] ab hoc mundo migrabitis'. Ex quibus unus discedens abiit, alter vero, qui in loco remansit, post [non] multos dies a saeculo conmigravit.
Gregorius Turonensis HOME