monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 71
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXX De Metria Aquinsium confessore. <<<     >>> LXXII De cimitirio Agustidunensis urbis.

Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXXI De Aravatio Triiectensium episcopo.

1 Aravatius vero Triiectensis episcopus tempore Chunorum, cum ad inrumpendas prorumperent Gallias, fuisse memoratur. Qui et sepultus refertur iuxta ipsum pontem ageris publici, circa cuius sepulchrum quamvis nix defluxisset, numquam tamen marmorem, quod super erat positum, humectabat. Et cum loca illa nimii frigoris gelu ligentur, et nix usque in trium et quattuor pedum crassitudine terram operiat, tumulum ullatenus non attingit. Datur enim intellegi, verum Israhelitam hunc esse. Nam illis inter muros aquarum aquae non sunt pernicies, sed salutis; et circa huius iusti tumulum nix decidens non humoris causa est, sed honoris. Videasque in circuitu montes niveos elevari, nec tamen attingere terminum monumenti; et non miramur, si terra operiatur nive, sed miramur, quod attingere ausa non est locum beati sepulchri. Nam plerumque devotio studiumque fidelium oratorio construebant de tabulis ligneis levigatisque; sed protinus aut rapiebantur vento aut sponte ruebant. Et credo, idcirco ista fieri, donec veniret, qui dignam aedificaret fabricam in honore antestitis gloriosi. Procedente vero tempore adveniens in hac urbe Monulfus episcopus, templum magnum in eius honore construxit, conposuit ornavitque. In quo multo studio et veneratione translatum corpus magnis nunc virtutibus pollet.
Gregorius Turonensis HOME