monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 70
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXIX De Marcello episcopo Deense. <<<     >>> LXXI De Aravatio Triiectensium episcopo.

Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXX De Metria Aquinsium confessore.

1 Aquinsibus igitur est concessus inclitus adleta Mitrias, vir in corpore iuxta historiam actionis magnificae sanctitatis, et licet conditione servus, liber tamen iustitiae. Qui, ut ferunt legentes certaminis eius textum, peracto cursu boni operis, a saeculo victor abscessit, saepius se in caelis degere virtutibus manifestis ostendens. Tempore igitur quodam, cum Franco episcopus huius municipii eclesiam gubernaret, Childericus, qui tunc primus apud Sigibertum regem habebatur, villam eius conpetit, dicens, quia iniuste ab Aquinsi eclesia reteneretur. Et dicto citius convenitur episcopus; datisque fideiussoribus, in praesentiam regis adsistit, clamans et obsecrans, ut rex ab huius causae audientiam praesentiam suam averteret, ne caelesti iudicio condemnetur, addens: 'Scio enim virtutem Metrii viri beati, quod velociter in pervasorem suum inrogat ultionem'. Denique coniuncti auditores causam discutiunt. Insurgit Childericus atque inproperans, criminibusque exacervatum episcopum, quod res fisci ditionibus debitis iniquo ordine reteneret, extrahi eum vi a iudicio iubet; et tentum, ablata per iudicium praesentium villa, tricentis aureis condemnavit. Favebant ei omnes, nec quisquam contra voluntatem eius audebat decernere, nisi quod eidem libuisset. Denique condemnatus spoliatusque sacerdos ad urbem redit, atque prostratus in orationem coram sepulchro sancti, dicto psalmi capitello, ait: 'Non hic accenditur lumen, neque psalmorum modolatio canitur, gloriosissime sancte, nisi prius ulciscaris servos tuos de inimicis suis, resque tibi violenter ablatas eclesiae sanctae restituas'. Haec cum lacrimis effatus, sentes cum acutis aculeis super tumulum proiecit; egressusque, clausis ostiis, similiter in ingressu alias collocavit. Nec mora, corripitur pervasor a febre, decumbit lectulo, exhorret cibum, fastidit et potum, profert aestuans iuge suspirium. Cui etiam si ab ardore febris interdum sitis accederet, aquam tantum, nihil aliud hauriebat. Quid plura ? In hac aegrotatione integrum ducit annum; sed mens prava non flectitur. Interea labitur caesaries cuncta cum barba, et ita omne caput remansit nudum, ut putaris eum olim sepultum, nuper eiectum fuisse post funera de sepulchro. His et talibus miser adflictus malis, sero recogitat, dicens: 'Peccavi, eo quod expoliaverim eclesiam Dei atque episcopo sancto intulerim iniuriam. Nunc autem ite quantotius et, redditam villam, sexcentos aureos super tumulum sancti deponite. Est enim mihi spes, quod res reddita tribuat aegrotanti medellam'. Quod audientes homines eius, accepta pecunia, fecerunt, sicut eis fuerat imperatum. Reddiderunt agrum solidosque super sepulchrum servi Dei posuerunt. Sed cum hoc fecissent, statim ille in loco quo erat spiritum exalavit, lucratusque est detrimentum animae per adeptionem adquesitionis iniquae. Episcopus autem obtenuit ultionem de inimico eclesiae, quam promiserat futurum per athletae Dei virtutem.
Gregorius Turonensis HOME