monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 68
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXVII De Aventino ministro eius. <<< >>> LXIX De Marcello episcopo Deense.
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXVIII De Marcellino episcopo.
1 Habet et Ebredunensis urbs patronum proprium Marcellinum antestitem, per quem, dum adhuc in corpore moraretur, multa Christus miracula operatus est. Hic enim fecisse dicitur lavacrum ad baptizandum, in quo natale Domini dominicae caenae aqua dicitur divinitus exoriri. De quo etiam ad aliud lavacrum, in quo consuetudo prisca baptizari instituit, aqua defertur; non tamen cumulatur, ut de illis fontibus Hispaniae supra retulimus. Ad huius ergo sancti sepulchrum lychnus assidue lumen praebet; sed accensus semel multis noctibus sine ullo additamento perdurat. Et plerumque contingit, ut extinctus a vento, divinitus iterum accendatur. Ex quo oleo plerumque infirmi medicamenta suscipiunt.
Gregorius Turonensis HOME