monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 66
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXV De Memio Catalaunensium episcopo. <<< >>> LXVII De Aventino ministro eius.
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXVI De Lupo Tricassinorum episcopo.
1 Lupum antestitem apud Tricassinorum Campaniae urbem sepultum, nulli habetur incognitum. Ad cuius basilicam Mauri cuiusdam servus, neglegentia admissa, confugit. Frendens vero dominus eius de vestigio prosecutus, ingressus basilicam nec orationi prostratus, blasphemias in sanctum evomere coepit ac dicere: 'En tu, Lupe, servum meum auferes, et propter te non licebit mihi in eum ultionem debitam exercere ?' Et iniecta manu, servum trahere coepit, dicens: 'Non mittit hodie hic Lupus manum suam de sepulchro, ut eruat te de manibus meis'. Haec dicente misero, extemplo lingua, quae in sanctum blasphemias effudit, divinitus obligatur, atque mutatus homo debacchare coepit per totam aedem, dans mugitum ut pecus, sermonem ut homo non proferens. Cumque haec suis nuntiata fuissent, adprehensum duxerunt ad domum suam. Uxor vero eius multa munera in basilicam posuit; sed hic tertia die cum gravi cruciatu vitam finivit. Quo defuncto, mulier quae dederat recepit; servus tamen permansit ingenuus.
Gregorius Turonensis HOME