monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 65
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXIV De alia muliere, cui vir pro oblatione apparuit. <<< >>> LXVI De Lupo Tricassinorum episcopo.
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXV De Memio Catalaunensium episcopo.
1 Catalaunensis vero urbis proprius extat patronus Memmius antestis, qui cum adhuc maneret in corpore mortali, mortuum dicitur suscitasse. Ad cuius nunc sepulchrum saepius confractas miserorum catenas atque compedes vidimus; sed et nos propriae virtutem eius experti sumus. Quodam vero tempore, dum in urbe illa commoraremus, puer unus ex nostris a febre corripitur, fatigatur vomitu ac cibum potumque simul exhorret. Nobis vero magna consumptio generatur, quod huius pueri infirmitas itineri nostro moras innecteret. Nec mora, basilicam sancti adeo, sepulchro prosternor pro puero, effusis lacrimis deprecor, ut, qui laborantibus vinctis, disruptis compedibus, respectu pietatis plerumque consolationem exhibuit, huic febricitanti medellae refrigeria ministraret. Mirum dictu! In ipsa nocte a sancti virtute visitatus infirmus, mane facto incolomis surrexit a lectulo.
Gregorius Turonensis HOME