monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 63
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXII De filia Leonis imperatoris. <<<     >>> LXIV De alia muliere, cui vir pro oblatione apparuit.

Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXIII De muliere, quae Epypodi martyris calciamenta collegit.

1 Requiescit suburbano murorum urbis ipsius mulier, quae dicitur collegisse calciamentum beati martyris Epipodi, quod de pede eius cecidit, cum ad martyrium duceretur. Ad cuius tumulum saepius frigoritici ceterique infirmi sanantur. Erasum de tumulo ipso pulverem hauriunt, incolomesque discedunt.
Gregorius Turonensis HOME