monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 62
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXI De sepulchro Helii eiusdem urbis episcopi. <<< >>> LXIII De muliere, quae Epypodi martyris calciamenta collegit.
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXII De filia Leonis imperatoris.
1 Leonis autem Romani imperatoris filia, cum ab spiritu vexaretur inmundo et per loca sancta duceretur, assidue clamabat nequam spiritus: 'Non hinc egrediar, nisi archidiaconus Lugdunensis adveniat; et nisi ipse me de hoc vasculo quem adquaesivi eiciat, nullatenus hinc sum egressurus'. Audiens haec imperator, diregit suos in Gallias. Quem illi repertum suppliciter exorant, ut cum eis ad visitandam puellam Roma dignaretur accedere. Ille vero contradicens et se indignum, per quem Christus miracula ostenderet, esse vociferans, admonitus episcopi sui consilio, cum eosdem missos diregit, et ad imperatorem veniens, cum honore suscipitur. Audiens autem de infirmitate puellae, se ad basilicam beati Petri apostoli confert; ibique continuato cum vigiliis et orationibus triduano ieiunio, quarta die per invocationem domini nostri Iesu Christi et crucis vixillo inmundum spiritum a corpore puellae depellet. Qua sanata, tria ei centenaria auri imperator offert; sed ille vir altioris spiritus caducas divitias pro nihilo respuit, dicens: 'Si', inquid, 'me tuis muneribus locupletari desideras, illud quod cunctae proficiet civitati largire'. 'Tributum', ait, 'in tertio circa muros miliario civitatis, quod tuis debetur stipendiis, populis cede. Hoc utriusque animabus salubre beneficium erit. Aurum vero tuum necessarium non habeo. Pauperibus illum pro tua tuorumque felicitate dispensa'. Quod ille non abnuens, aurum pauperibus erogat et tributum petitum civitati concedit. Unde usque hodie circa muros urbis illius in tertio miliario tributa non redduntur in publico. Post discessum vero beati archidiaconi ait imperator suis: 'Si iste', inquid, 'Deum plus quam pecuniam dilegit, digne eclesia illa, cui talis minister obsequitur, nostris muneribus inlustratur'. Tunc capsam ad sancta euangelia recludenda patinamque et calicem ex auro puro pretiosisque lapidibus praecepit fabricari. Quod miro perfectum opere, per hominem creditum diregit eclesiae. Sed nuntius ille inter Alpes positus qui haec exhibebat, ad aurificis cuiusdam domum divertit. Cumque ab eo artifex sciscitaret, quid negotii gereret, rem secretius ac simpliciter pandit. Et ille: 'Si', inquid, 'meo consilio conhibentiam praeberis, multa nobis haec ratio poterat lucra deferre'. Ad haec ille, diabolo instigante, seductus et, ut fertur inter rusticos sermo vulgatus, quod inhiante auro ac circumventionis fallacias inferenti saepius animi coniunguntur, statim huius consilii effectus est consentaneus. Tunc ille deceptor faciens similes de argento species, ut nihil aliud quam aurum purissimum putaretur, et sic opera, quae cum gemmis filisque aureis fuerat superposita, studiosissime cum clavis adfixit. Verum tamen calicem non comminuit, quia catacliza in ipso fuerant solidata. Denique portitor cum hac fraude Lugduno advenit, oblatisque muneribus, ab episcopo muneratur. Regressusque ad socium, aurum de speciebus figuratum recipere flagitat. Artifex vero adhuc non esse totum paratum pronuntiat, sed sub ipsa expliciturum se nocte pollicetur. Exacta igitur cena, cum in cellula qua haec operabatur pariter resederent, concussa subito a terrae motu super eos diruit, disruptaque terra sub pedibus eorum ipsos pariter cum pecunia degluttivit; descenderuntque viventes ac vociferantes in tartarum, ultusque est Deus velociter de fraude eclesiae suae. Ego vero has species in eclesia Lugdunensi saepissime vidi. Sit hoc populis documentum, ut nullus res eclesiae aut appetere aut fraudare nitatur; nam videbit Dei iudicium super se velociter inminere.
Gregorius Turonensis HOME