monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 61
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LX De sancto Nicetio Lugdunense episcopo. <<<     >>> LXII De filia Leonis imperatoris.

Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LXI De sepulchro Helii eiusdem urbis episcopi.

1 Dum enim quadam vice ad occursum supradicti pontificis ambulassem et loca sancta Lugdunensim oppidum circuirem, vir ille qui nos praecedebat ad cripta beati Helii invitat ad orationem, dicens, quia: 'Magnus sacerdos in hoc loco quiescit'. Cumque, oratione facta, sancti tumulum admirarer et tacitus de meritis eius aliquid interrogare cogitarem, aspicio in ostium esse scriptum, qualiter sepulchri violator cadaver spoliaret exanime. Inquerens vero causam, si haec vera essent, quae in ostio picta cernebantur, vir mihi talia retulit: 'Sanctus Helius tempore paganorum in hac urbe fuit episcopus, qui defunctus, sepultus est a fidelibus. Nocte autem sequenti veniens quidam paganus, lapidem qui sarcofagum tegebat revolvit, erectumque contra se corpus sancti conatur spoliare. At ille extensis lacertis constrictum ad se hominem fortiter amplexatur et usque mane, populis expectantibus, tamquam constipatum loris, ita miserum brachiis detenebat. Igitur iudex loci violatorem sepulchri iubet abstrahi ac legalis poenae sententia condemnari; sed non laxabatur a sancto. Tunc intellegens voluntatem defuncti, facta iudex de vita promissione, laxatur et sic incolomis redditur'. O vere sanctam ultionem pietate permixtam! Retenuit hominem, ut argueret, sed tradi non permisit supplicio, quem iam reddiderat emendatum.
Gregorius Turonensis HOME