monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 60
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LIX De sepulchro divinitus amoto in eadem urbe. <<<     >>> LXI De sepulchro Helii eiusdem urbis episcopi.

Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LX De sancto Nicetio Lugdunense episcopo.

1 Nicetius quoque confessor in urbe Lugdunensi, vir totius sanctitatis, conversationis castissimae, caritatis eximiae, vita perfunctus est. Cuius elymosinae atque humanitates nec investigari tantum nec enarrari a nobis possunt. Qui postquam beatum spiritum praemisit ad caelos, positus in feretro, ad basilicam in qua sepultus est ferebatur. Et ecce unus puerulus diuturna caecitate gravatus, cum reliquis plangens, adminiculo sustentante, sequebatur. Factum est autem, cum gradiretur, perlata est vox in aure eius, secretius dicens: 'Adpropinquare feretro, et cum subter ingressus fueris, protinus recipies visum'. Ille vero interrogat hominem, qui eum trahebat, quis esset, qui haec verba in auribus eius inferret. Negat ille quemquam videre, qui ei loquatur. Cumque bis et tertio haec vox aures illius verberasset, cognovit aliquid novi gerendum, et se ad feretrum postulat duci. Accedensque et inter albentium diaconorum turba perlapsus, quo iussus fuit ingreditur. Denique, ut nomen sancti invocare coepit, ilico reseratis oculis lumen recepit. Post haec puer erat assiduus in basilica ad sepulchrum sancti deserviens et lumen accendens; sed a quibusdam civitatis maioribus obpraemebatur atque fatigabatur, ut nec victus alimoniam possit habere. Cumque saepius haec ad beatum inploraret sepulchrum, apparuit ei sanctus per visum, dicens: 'Vade ad Gunthramnum regem et ei quid patiaris diligenter enarra. Ipse enim tibi praebet vestitum et alimentum, eripietque te de manu inimicorum'. Denique hac admonitione firmatus puer, ad regem accedens, quae suggessit obtenuit. Sed et nunc ad sepulchrum beati confessoris multa miracula Christo auspice tribuuntur. Nam miserorum ibi catenae rumpuntur, caeci inluminantur, daemones effugantur, sanitati redduntur paralytici, perferentes accentus febrium liberantur. In quo loco tam frequenter ostenduntur miracula, ut ex ordine scribi perlongum sit. Tamen retulit mihi vir fidelis, quattuor ibi caecos ante paucos dies fuisse inluminatos, et hominem, quem clodum olim noverat, incolomem nuper aspexit.
Gregorius Turonensis HOME