monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 54
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LIII De Lupiano confessore. <<< >>> LV De Victorio Cinomannorum episcopo.
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LIV De Melanio Redonensium episcopo.
1 Melanius autem Redonicae urbis episcopus post innumerabilium signa virtutum iugiter intentus caelo emicuit saeculo; super cuius sepulchrum miram christiani fabricam celsitudine levaverunt, sed instinctu maligni, qui semper bonis adversatur operibus, quodam tempore ab igne conprehenditur. Palla etenim erat linea, quae sanctum confessoris tegebat sepulchrum. Ilicet, ubi tignorum congeries, flamma dominante, truncatur, ruunt tegulae cum ligaturis et reliquo tecti apparatu. Una tamen e trabibus, flammato capite, impetu ruinae propulsa, super tumulum sancti ruit. Quae non modo succendere pallam, verum etiam conterere inter se et lapidem sepulchri potuerat. Ruit insuper et inmensa multitudo carbonum. Alia quoque vela, quae vel parietibus vel ostiis dependebant, ad primum flammae flatum exusta sunt. Haec vero palla non solum non usta, verum etiam nec summo tenus ab igne decolorata est. Igitur, expleto incendio, ingrediuntur populi cum heiulatu magno et usque ad sepulchrum antestitis properant, inter fletus et lacrimas nova gaudia percepturi. Removent desuper tumulum ligna cum flammis, adprehensumque tumuli velum, excussis prunis, mirantur omnes inlaesum.
Gregorius Turonensis HOME