monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 52
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LI De sepulchris quae elevantur. <<< >>> LIII De Lupiano confessore.
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, LII De sepulchro Theomasti episcopi.
1 Theomastus quoque iuxta expositionem nominis sui mirabilis sanctitate Momociacensis urbis fuisse fertur episcopus. De qua urbe causa nescio qua demotus, Pictavum oppidum petiit, ibique praesentem vitam, in bona perdurans confessione, finivit. Cuius quae sit mercis in caelo, ad eius ostenditur tumulum; eumque inhabitare paradiso, prodit virtus egrediens de sepulchro. Illudque in eo veraciter ostenditur, quod dominus Iesus Christus in euangelio Marthae dicit: Qui credit in me, etiamsi moriatur, vivit. Et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum. Hic ergo super terram sepulchrum habet ante ipsum atrium beati Helari. De quo tumulo erasus a multis pulvis et haustus ita dolori dentium febriumque medetur, ut qui hauserit miretur effectum. Nam ita haec benedictio assiduae expetitur, ut iam in uno loco sarcofagum appareat transforatum.
Gregorius Turonensis HOME