monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 46
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XLV De Romano eiusdem urbis presbitero. <<< >>> XLVII De eclesia Reontiense.
Gregorius Turonensis, Miracula, 7, XLVI De duobus presbiteris psallentibus.
1 Sunt etiam sub eiusdem territurii vico sepulti duo presbiteri, ut res ipsa declarat, aegregiae sanctitatis viri. Nam eos post sepulchra vivere, ipsius rei miraculum quae geritur manifestissime docet. In una quidem sunt sepulti basilicam, sed e diversis parietibus. Nam unius eorum sepulchrum a parte austri, alterius habetur ad aquilonem. Igitur cum ad implendum officium clerici psallentium coeperint exercere et, choris a se factis, Domino turba canora concinere, mixtitur publico vox utriusque psallentio; et unus quidem chorus unius vocis adiutorio additur, alius vero alterius vocis modolamine convalescit. Tantaque est suavitatis huius concentus, ut audientium saepe mulceat adtentos auditos. Probantur et cum his plerumque indulgi beneficia, si fidelis oratio praemittatur. Agitur enim in vico Vodollacensi.
Gregorius Turonensis HOME